라틴어 문장 검색

Robertus vero Parisiensis miseris volens succurrere, sagitta volatili confixus et exstinctus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 78:4)
Illic accubantes, armis cunctisque exuviis repositis, silvam aptissimam venatibus reperientes, sumpto arcu et pharetra, gladiis accincti, saltus montanis contignos ingrediuntur, si forte obveniret quod configere et persequi catulorum sagacitate valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 6:8)
qui stricto mucrone horribilem feram impetiit, et una cum duce jecur et costas illius transfixit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 8:14)
Egressi autem in viros Christianos, qui per prata ante urbem membra fessa sopori dederant, subito irruunt, alios decollantes, alios trucidantes, alios sagittis transfigentes, neminem aut paucos de omnibus vitae relinquentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 24:4)
Nam illic infinita manus civium Armeniorum effeminatorum, incaute et segniter dimicantium, corruit, sex tantum strenui et probi milites Baldewini sagittis confixi perierunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 42:7)
quem mille sagittis in momento confixum mortificantes, media platea projecerunt caputque ejus amputantes, ad ludibrium omnibus hastae praefixum per omnes vicos civitatis detulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:5)
equos crebris vulneribus laedebant, sessores equorum trans loricarum tegmina volatili sagitta plurimos transfigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:10)
et utraque parte sagittis virili conatu intortis et immissis, longa fit concertatio, hominesque et equi quamplures confixi in utraque ripa moribundi cadentes deficiebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 68:3)
Hac remordatione et inundatione Turcorum gravissima, et celeri fuga et reversione Christianorum ad pontem, plurimi pedites interierunt, a Turcis sagitta confixi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:7)
Ubi a caeco et volatili [0465B] telo sagittae cujusdam Turci lethali vulnere transfixus, mortuus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 94:5)
et hi alterna infestatione hastas dirigunt ad feriendum, hi sagittas intorquent ad configendum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 98:8)
Archidiaconum vero, nequidquam fugam ad montana conantem, quidam [0469B] Turcus velocissimo equo insecutus sagitta celeri transfixit, eductoque ense ex utraque parte colli gravissimo vulnere illius secuit scapulas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:4)
Sed ad ultimum fessi et armis exuti, ineffabilem adversariorum multitudinem sufferre non valentes, pariter sagittis confixi, interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:7)
Nam eamdem in mulo sedentem sex confixerunt sagittis, versus montana fugientem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 108:10)
Erant autem juxta muros lancearum hastae positae et erectae, in quibus confixi qui [0490D] corruerant, alii a saxis de muro cadentibus oppressi et semineces facti, aliqui mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION